monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 23
Et vidit Deus opera eorum; quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. LXX: Et vidit Deus opera eorum, quoniam reversi sunt de viis suis malis, et egit poenitentiam Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Secundum utramque intelligentiam sive tunc urbi Assyriae, sive quotidie mundi Deus populis comminatur ut agant poenitentiam: qui si conversi fuerint, ipse quoque vertet sententiam suam, et populi conversione mutabitur . Quod et Ieremias et Ezechiel manifestius explicant, nec bona videlicet implere Dominum quae promiserit, si boni vertantur ad vitia; nec mala quae pessimis comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem.